useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.358
Signature: 1.4.358
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. Juli 1570
Sitzung vom 7. Juli 1570  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [7. Juli 1570] Cum domini Viennenses in hoc negotio ad nostrum scriptum ante tres menses a regimine illis pro informatione transmissum nihil hactenus responderint et post tot admonitiones terminumque unius mensis, quem impetraverant, jam elapsum, nullam tamen dederint informationem, facile jam apparere, quod nihil habeant, quo se tueri et causam nostram improbare possint. Quare petere facultatem, ut excelsum regimen pharmacopolis serio mandet, ut sese ad facultatem sistant et obedientiam eidem in omnibus, quae illis ratione artis injungentur praestent. Nam dum haec causa cum senatu Viennensi in dubio pendet [fol. 164r] interea omnem ordinem et caesaream reformationem apothecariorum, visitationem officinarum, taxam medicamentorum, empiricorum passim vagantium et medicamenta pro suo arbitrio distribuentium expulsionem haerere et intermitti, unde magna pericula, consequuntur. In hanc igitur sententiam libellum supplicem excelso regimini obtuli die 7. Julii. Copia ejus in actis est N° III.

    Deinde, quia audieramus, D. Hermannum Frisium superiori anno a caesarea majestate ob facinora quaedam relegatum, jam Spirae in comitiis imperialibus velle restitutionem petere, decrevit facultas, supplicandum caesareae majestati et privatim etiam ad D. D. Weberum procancellarium ea de re scribendum esse, ne homo ille turbulentus voti sui compos fiat et in gratiam restitutus hic postea triumphet atque inclytam facultatem medicam novis molestiis afficiat.

    Postremo significavi facultati de duobus empiricis, varia medicamenta et morborum remedia publice contra caesaream reformationem vendentibus, quaerens an coram magistratu civili accusandi et e foro abigendi sint.

    Simul etiam rogavi, an Mithridatii massam Zachariae pharmacopolae restituere debeam. Censuerunt domini utrumque negotium hoc tempore usque ad decisionem nostrae causae adversus Viennenses differendum esse. [fol. 164v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.