Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[27. August 1570] XIII. Congregatio 27. Augusti. Congregata igitur facultate deliberatum est primo quid de coemiterio regimini respondendum esset et concepta informatio talis ut habetur in actis una cum dimensione quorundam locorum. N° XVI.
Deinde etiam ad mandatum regiminis examinatus est quidam chirurgus, qui curam pestis jactitabat. Et cognitum est, ipsum prorsus ineptum esse ad hanc curam vel chirurgiam et saltem pulveris cujusdam descriptionem circumferre, quo omnes promiscue sanare conetur, cum nec morbi hujus naturam nec signa externa recte dignoscere possit. Id quod excelso regimini significatum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.371, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.371/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success