Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[15. September 1570] XIV. Congregatio 15. Septembris. Decretum rectoris propositum est, quo significabatur, sicut antea excelsum regimen ita et cameram Austriacam petere ex facultate nostra medicum, qui tempore absentiae suae Claustroneoburgi physicum ejus agat, ut habet decretum N° XVIII. Cum igitur facultas deliberasset, quis ad hanc conditionem nominandus sit, electus est D. Cornarius, quem facultas rectori data informatione nominavit et commendavit, ut camerae praesentaretur, licet postea apud cameram nec is nec alius sit susceptus.
Posthaec cum ego decanus in urbem ex thermis essem reversus, nihil accidit in facultate novi usque ad finem hujus mutationis.
Tandem cum in ipso die Colomanni post electionem mag. dmni rectoris [fol. 169v] D. Bartholomaei Reisacheri convenissent pauciores doctores, quam ut electio institui posset, nec spes esset, plures etiam altera die conventuros, praesentium dominorum doctorum votis conclusum est, per scriptum quoddam suffragia singulorum doctorum de eligendo novo decano colligenda esse. Id quod per me cum resignatione officii sequenti die factum est et electus est omnium dominorum doctorum unanimi consensu decanus clariss. D. D. Johannes Aicholz, cui omnia ad decanatum pertinentia tradidi, nimirum duas arcas facultatis, veterem et novam, sigillum, claves in parva ladula, librum actorum facultatis veterem et hunc novum, praeterea duplex exemplar novi dispensatorii pharmacopolarum manuscriptum, novum diploma caesareum, novam reformationem apothecariorum ligatam et reliquos scriptorum fasciculos in arca veteri depositos.
Rationes acceptorum in hoc decanatu:
In rationibus prioris decanatus restabant per me solvendi 2 sol.
a studioso inscripto accepi 2 sol. [fol. 170r]
a balneatore Zacharia Khlosspekh examinato 3 flor.,
a duobus baccalaureis medicinae promotis 8 flor.
Summa est: 11 flor. 4 sol.
Exposita:
Janitori regiminis pro decreto Viennensibus offerendo 24 num.,
duodecim doctoribus in examine Mag. Rucardi medicinae baccalaurei 3 flor.,
similiter in examine Mag. Ursini 3 flor.
Compactori pro ligatura et aliquot libris papyri ad duplex exemplum dispensatorii 5 sol. 24 num.
Mag. Rucardo, qui dispensatorium in gratiam facultatis descripsit, dedi testimonium baccalaureatus gratis et membranam, ligamenta serica, ceram, capsam et mercedem scribae loco illius exolvi 6 sol. 20 num.
D. Brandesidi de examinibus solvi 4 sol.,
janitori regiminis iterum ut supra 24 num.
Pedello salarium ut quittantia XIX 2 flor. 2 sol. 4 num.
Pro vino dulci semel tantum exposui 3 sol. 18 num.
Summa expositorum est: 10 flor. 7 sol. 24 num.
Qua summa cum acceptis collata restant per me solvendi: 4 sol. 6 num., quos successori meo D. Aicholzio tradidi. [fol. 170v]388
[1570/ 1571]
Secundus decanatus hybernus D. Joannis Aicholz 70.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.374, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.374/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success