Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[2. November 1570] Postridie Calendas Novembres facultate congregata perlegi literas D. Benjamin Löbschitz, quibus ipse excelsi regiminis animum in causa pharmacopolarum Viennensi senatui magis propensum significavit, quam nobis. Quapropter decretum fuit, non ulterius apud regimen instandum sed silendum usque ad caesaris reditum.
Tunc enim promptius oretenus vel scripto expediri rem posse.
In eadem congregatione exhibitus est facultati libellus D. Benjamin de peste germanicus, quem ipse postulantibus quibusdam de regimine existente Korneuburgi ob pestem hic grassantem conscriptum, facultati revidendum, corrigendum et adprobandum aut rejiciendum transmisit, antequam regimini offerret. Quo perspecto respondendum facultas censuit, antea saepius communi omnium dominorum doctorum voce, ipso quoque adnuente improbatos fuisse ejuscemodi teutonicos libellos etiam a viris doctis aeditos, eo quod idiotae et artis rudes medicamenta scripta promiscue passim absque judicio exhibeant summo aegrorum periculo. Liberum tamen ipsi esse suum aedere, saltem caveat, ne quid inserat quod in despectum facultatis vel per eam jam olim aeditorum hoc argumento libellorum vergere posset.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.376, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.376/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success