Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[20. Dezember 1570] 13. Calendas Januarias facultate congregata perlecta et adprobata sunt secunda acta decani prioris.
Eodem deliberatum de Mithridato Zachariae Piersackh apothecarii et decretum, ut per D. D. Lingelium et Cornarium agatur cum Zacharia, quo id D. Spitallero vendat in usum scholarium mendicantium aurei montis.
Eodem pariter consultatum, num quod jam saepius a pluribus in facultate admonitum erat, apothecariis significandum sit, [fol. 171v] ne in posterum dominis doctoribus munera novi anni mittant, prout superioribus annis consueverunt. Obtinuit pluralitas, silendum prorsus nec quidquam movendum contra pristinam hujus et aliarum urbium receptam consuetudinem, sed cujusvis arbitrio permittendum donare vel non.
Quae sequuntur acta fuerunt sub D. Widmano vicedecano, me interim anatomiam administrante.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.381, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.381/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success