Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[5. Februar 1571] 5. Februarii congregati d. d. cum lecto hoc decreto regiminis visitatoribus denominatis examinatores essent conjungendi, decretum est secundum reformationem apothecariorum eligendos [fol. 172r] esse novos quatuor examinatores, duos de facultate D. Fabricium et D. Dadium et duos de apothecariis Kaplerum et Leibium et hosce quatuor regimini esse denominandos pro adprobatione.
Quod factum est et tradita regimini praesentatio quatuor examinatorum praedictorum.
Deinde perlegi coram facultate duo scripta quae in causa Frisii ad caesaream majestatem et dominum D. Weberum vicecancellarium jussu facultatis composui. Quae adprobata sunt in facultate et mandatum, ut hae literae pure descriptae et sigillo facultatis obsignatae per postam transmitterentur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.384, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.384/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success