useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.393
Signature: 1.4.393
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. März 1571
Sitzung vom 1. März 1571  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [1. März 1571] Calendis Martiis facultas congregata fuit ob Bartholomaeum Chryseum virum bene doctum, potentem doctoratus gradum et insignia, oblatis commendatitiis epistolis Novisolodiensis et Schemnizensis reipublicae, in quarum utraque per plures jam annos praxim medicam cum laude exercet. Cum autem studiorum testimonia per facultatem exigerentur, ipseque scripta nulla exhibere posset, fidem fecit facultati satis rectam stipulata manu, se hic Viennae per septennium operam dedisse philosophiae ac medicinae studio non segnem sub D. Francisco, D. Lazio et aliis. Deinde Cracovii a D. Anselmo per sesquialterum annum audivisse therapeuticen Galeni, ejusdem de locis affectis ac item de compositione medicamentorum per loca. Privatim quoque se audivisse a D. Sebastiane Creisnero medico (a quo etiam in praxi institutus ac tandem in haeredem adoptatus fuerit) Galenum de temperamentis, de elementis, de facultatibus naturalibus, institutiones medicas Pernelii. Haec quamvis majori ex parte satisfacere legibus nostris videbantur, non tamen ex toto, cum evidens nullum de quinquennio completo testimonium haberet, ipso vero reditum adcelerante, placuit in votorum paritate benignius pronunciare et dimittere testimoniorum postulationem, cum illis instructus non sit, tum ut ipse facultatis in se ac alios quoscunque peregrinos et doctos viros benevolentiam agnoscat, tum ut praefatis rebuspublicis atque etiam domino cancellario intercedentibus gratum fiat. Verum quae potissima in hoc gradu eruditionis testimonia esse debent, praeteriri non posse, nimirum ut post inscriptionem apud decanum disputationem publicam et examen subeat pro primo gradu baccalaureatus, a quo deinde ad superiorem conscendere possit, cum sibi visum fuerit, alia celebrata disputatione atque examine. Sin autem tamdiu hic persistere omnino non posset, facultatem etiam primam disputationem non sine aliqua legum nostrarum violatione condonaturam, ideoque malle pro honore ipsius et statutorum [fol. 173v] autoritate priori examini disputationem praemittii tempus ferret. Ne tamen duriores in se dominos doctores putet, ipsius arbitrio optionem permitti. Respondit, se facultatis benevolentiam grato animo acceptare velle, insuper deliberare apud se atque decano, quid rerum suarum et temporis ratio concedat, significare.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.