Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[25. Februar 1572] 25. Februarii. Aliud mandatum excelsi regiminis facultati exhibitum est una cum tractatu empirici cujusdam Joannis Fischer de aqua vitae, qui tractatus a me professoribus medicinae transmissus est, ut et scriptum illud examinarent et quid de eo sentiant, dignumne id judicent, ut denuo imprimeretur, significent.
A singulis igitur medicinae professoribus singillatim perlectus et examinatus est unoque omnes ore excelso regimini scripto responderunt:
Primum, tractatum illum Joannis Fischer eo tantum directum esse, ut merces ipsius sive aquam vitae apud imperitum vulgus commendatiorem redderet, parvi pendens empiricus ipse, sive vera sint, sive falsa, quae scripto continentur, sive prosint sive obsint, dummodo ipse pecuniam emungat. Deinde manifestam esse absurditatem in usu istius aquae, dum eam sine judicio contra omnem rationem et experientiam omnibus morbis, omnibus aetatibus, tam calidis quam frigidis naturis et affectibus, omnibusque morbi temporibus convenire asserat.
Non igitur posse d. d. assentiri, ut libellus sive tractatus iste cum ipsius artis medicae ignominia et aegrorum detrimento maximo edatur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.435, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.435/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success