Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[8. März 1572] 8. die Martii transmissae mihi sunt ab excelso regimini literae Thullnensium, quibus ipsa caesarea majestas de morbo quodam epidemiali, qui tum maxime Thullnenses infestabat, certior fiebat. Ad illas literas excelsum regimen a facultate petiit, ut ipsi d. doctores, suo judicio interposito significent excelso regimini, quam ex scripto Thullnensium [fol. 182r] et symptomatibus adscriptis, naturam morbi deprehendant et qua ratione, quibusque medicamentis hominibus istis subveniendum esse existiment.
Ad hoc excelsi regiminis mandatum post debitam deliberationem a facultate responsum est:
Quo ad essentiam morbi, ex recensione symptomatum apparere quidem manifesta signa ardentis ex continuarum genere febris, quae omnis generis pestilentialia symptomata et tandem mortem ipsam secum afferat. Curandi vero methodum illis hominibus in tanta varietate temperaturarum, aetatum et symptomatum praescribi non posse, cum singula fere singularem curandi rationem expostulent, quae et ipsa sine praesentia periti alicujus medici istis hominibus omnino frustranea esset futura.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.436, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.436/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success