Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[21. Juni 1575] 21. congregatione tertia delecti D. D. Fabricius, Waltherus, Benjamin una cum decano ad deducendum et commendandum candidatum domino cancellario, ut dignetur ei aperire cancellariam, admoniti tamen et reliqui, ut pro honore facultatis et commoditate sua adesse velint, quod itidem etudiosis insinuatum fuit.
Petiit Joannes Widmayr pharmacopola antiquus, minister Oberstorfferi examinari, suscepturus pharmacopolium derelictum in Paden. Sed occurrerunt in facultate haec dubia:
I. an externi pharmacopolae examinandi sint, cum ordinatio illa edita nostros urbanos pharmacopolas concernat?
II. an ad solam ipsorum petitionem vel potius reipublicae, in qua degere velint? [fol. 220v]
III. an gratis vel mercede certa?
Statutum ad haec unanimiter, pharmacopolas omnes debere primum a facultate rogare examen oblata commendatione a suo magistratu. Quo concesso decanus visitatoribus et examinatoribus examinandum transmittat. Examine peracto vicissim visitatores et examinatores decanum informabunt de ejus peritia ac si idoneus fuerit, praestito juramento debito in manus decani praesentibus visitatoribus et examinatoribus aut aliis dominis doctoribus duobus vel tribus pendat facultati 4 flor. pedello 4 sol. Tunc demum ut auditus et adprobatus pharmacopola habebitur et commendabitur reipublicae suae.
Renovatum denuo in memoriam, sequente 22. negotium apotecariorum cum Viennensibus tractandum coram regimine modo jam antea praedeliberato.
Perlectum decretum regiminis 14. latum sed redditum 19. ut supra de publicando libello medico. Visum est respondendum ex actis in re simili. Non posse scripto brevi comprehendi tractationem morborum magnorum esseque vulgo inutilem, cum judicio magno, eruditione et usu multo comparato ad medendum opus sit.
Proposuit magister sanitatis D. Cornarius, urbis consulem regiminis nomine petere ab eo inspectionem mortuorum, item suburbanorum aegrorum. Collegae suo nondum prospectum de habitatione nec chirurgo, qui etiam nullus sit. Stipendium prae finitum neutri dari, denique feminam quandam medicastram effregisse literas ipsi inscriptas, rogans quid agendum, ne plus quam par sit officio imponatur.
Consultum est a facultate, ad mortuos et suburbanos non accedendum, nisi singulari regis mandato in certis quibusdam casibus. Reliqua puncta in libellum conscripta facultati aut regimini exponenda. De muliere medicastra consuli conquerendum.
Ultimo abeunte D. Cornario reliquis dominis doctoribus perlecta sunt scripta rectoris magistri Lubani duo, primum ad D. Spitallerum, [fol. 221r] inhibens inscriptionem actorum decanatus sui, alterum ad facultatem de condonanda offensa D. Cornario ex intercessione et autoritate rectoris et consistorii. Consultatum in facultate, rectorem informandum per decanum et testes inductos a D. Cornario, offensam graviorem esse, quam condonari tam facile juniori, praesertim absque deprecatione digna facultate.
Eodem novo regiminis decreto transactionis dies differtur in ultimum mensis, Viennensibus denuo exigentibus supplicationis nostrae copias, quae mandante regimine consuli transmissae sunt per pedellum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.511, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.511/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success