Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[23. Juni 1575] 23. quarta facultatis congregatione indicatum per me, cancellarium priori die statim post adsignationem punctorum misisse candidato scriptum, quo petat honorarium pecuniarium 2 ducatorum pro apertenda cancellaria praeter antiquum et solitum, cum antea pro bonis novis saltem daretur 1 ducatus.
Censuerunt domini doctores, servandum in posterum antiquum morem, nec quidquam dandum penitus pro cancellaria sed in denunciatione bonorum novorum ducatum unum pendendum. Qui ultra hunc plus erogare volet, sibi non statutis imputet. Quoniam vero candidatus persuasus jam antea deposuerat 2 ducatos, silendum nunc ac animadvertendum an et pro bonis novis quidquam petiturus sit. Tum per decanum una cum 2 dominis doctoribus admonendum esse de jure debito et consuetudine observata.
Pedello querente, candidatum de disputatione472 habita numerasse saltem 2 sol., cum ex antiquo 4 darentur, censuit facultas dandos pedello 4 sol. [fol. 221v]
Eadem congregatione473 examinatus est Joannes Sporisch et unanimiter commendatus d. cancellario praesenti, ut impertiat bona nova, deinde et licentiam, quod quam primum se facturum recepit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.513, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.513/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success