useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.53
Signature: 1.4.53
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. September 1562
Sitzung vom 6. September 1562  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [6. September 1562] 6. Septembris iterum hujus chirurgi potissimum nomine congregati sunt d. doctores et cum consedissent protulit dictus M. Joachimus saltem testimonia ab inclyta facultate ante annos post suum examen accepta caeteris doctoratus sui bullati testimoniis omissis. [fol. 31r] At cum acriter instaret collegium nostrum pro exhibendis iis sub poena non practicandi nec affigendi schedas hic ullas, is protulit tandem eadem facultati, quibus perlectis hoc decretum et conclusum est:

    Primo quod non liceat illi deinceps ejusmodi, in quibus se doctorem chirurgiae profitetur ac internos quosdam morbos (ut morbum gallicum, lapidem et arenam in renibus atque vesica ac similes humani corporis absconditos affectus) curaturum se gloriatur, ullo modo affigere.

    Secundo potionibus diureticis et aliis receptibus, lapidem e renibus aut vesica pellere non esse illi in hac urbe sive territorio permissum, ubi sunt medicinae doctores.

    Tertio chirurgiae doctorem non habere potestatem dandi recepta contra morbos internos. [fol. 31v]

    Quarto in morbi gallici curandi ratione, cum non sit. examinatus, etiam ejus cura illi serio interdici jure possit intrinseca, nisi examinaretur nunc et habeat ab inclyta medica facultate singularia insuper testimonia. Et si chirurgiae doctor esse vel dici cupiat, ut prius a facultate examinetur aut more solito hic repetat, collegio medico atque ejusdem statutis inprimis satisfaciat.

    Ultimo honorem debitum secundum juramentum et compromissionem suam praestet omnibus medicis doctoribus hic et ubique terrarum.

    Examinatus est porro in eadem congregatione chirurgus vel circumforaneus quidam nomine Christoff Leeb, qui se “Leibarzt" professus est et doctorem et finito examine in tribus saltem punctis admissus est, videlicet in cura morbi gallici, externis tantum [fol. 32r] medicinis ut linimentis suffumigiis et consimilibus. Item rupturas sive incisione seu sectione curando, postremo vulnera tam recentia quam antiqua tractando.

    Ocularem vero medicinam100 sicuti arenam vel lapidem pellere illi inhibitum est atque omnis medicina laxativa internaque.

    Testimonium illi insuper dedi de his tribus punctis, in quibus est admissus, caeteris rejectis consensu d. doctorum tum praesentium ut D. Planci, D. Spitaller, D. Haustein, D. Fabricii et D. Waltheri, quamvis male erat contentus, sed majora privilegia optabat. Exposui pro vino et pane flor. 0, sol. 0, num. 17. Idem chirurgus101 pedello suum ordinarium et facultati flor. 3.

    Idem chirurgus venalia habuit oleum juniperinum, balsaminum, oleum petrolinum et pulveres et alia consimilia. At laxativa omnia et quae ad [fol. 32v] internos morbos curandos attinent illi serio interdicta sunt.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    100 Das Verb fehlt.
    101 Das nachfolgende est wurde gestrichen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.