Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[20. August 1575] D. Cornari, quam placide hactenus inclyta facultas medica injurias tuas varias easque non leves dissimulaverit, spe resipiscentiae et emendationis aut certae modestiae majoris ipse tu animo recolligere poteris, ubi voles, cum saepius tam publice quam privatim officii et fidei datae admonitus fueris. Verum quia admonitionibus mitioribus non modo non pares reprimendo insolentes in alios insultus, sed facultate eadem, qua prius apud excelsum regimen et imperatorem clementissimum, nunc apud rectorem magnificum et venerabile consistorium defers, commota est inclyta facultas medica aucto magis priore injuriarum cumulo digna in te poena animadvertere: ut te a consiliis excludat, donec decenti deprecatione gratiam ineas.
Quod ideo significandum duxit, ut cognoscas, quid lucri ista animi elatione et rixandi studio reportes. Decanus et facultas medica.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.531, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.531/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success