Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[19. Dezember 1575] Die 19. examinatus est pro gradu baccalaureatus Matthias Lubanus. Qui cum apposite respondisset omnium votis est approbatus, quare statim more solito baccalaureus in arte medica creatus.
In ea congregatione proposui literas D. Joannis Sporischii ad facultatem scriptas [fol. 227r] in quibus petiit, ut ornaretur testimonio sermone latino et eleganti. Misit una exemplaria aliquot suorum poematum, quae tunc distribui. De testimonio decretum, ut daretur in aliqua forma communi. Hunc quidem laborem in me suscepissem, sed quoniam gravioribus facultatis negotiis tandem obrutus praestare non potui, quare succesori id commendo.
Wilhelmum Arragosium Gallum per D. Aicholczium, cui tum erat concurrentia cum eo, compellavi de suo privilegio hic practicandi, quod mihi non exhibuit, quemadmodum hoc successori meo indicavi, ut hac in re ipse pergeret.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.540, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.540/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success