Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[2. Jänner 1576] D. D. Paulo Fabricio et Joanni Aicholcz superintendentibus stipendiorum fundationis D. Francisci Emerici piae memoriae reddendum significando, quod d. d. facultatis medicae annuant petitioni hujus adolescentis. Quare pro stipendiato eum suscipiant et locum vacantem ei conferant. Die 2. Januarii A° 76.
Hoc mense Januario deposuerunt suas rationes superintendentes D. D. Paulus Fabricius et Joannes Aicholcz de anno 1575, in quibus summa perceptorum: 177 flor. 4 sol., expensarum: 89 flor. 2 sol. 12 num., quibus subtractis restant: 88 flor. 1 sol. 18 num.
Probatis probandis justae sunt deprehensae et approbatae.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.546, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.546/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success