Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[18. Jänner 1576] Die 18, redditus libellus Nicolai Rosenkhrantz circumforanei cum duobus decretis regiminis et consistorii, ut informaremus [fol. 228v] an experimentum, quod ad dolores dentium haberet, posset hic divendere. Data quidem informatio, eum aeque atque ejusmodi alios omnes impostorem esse. Verum cum praetenderet, se captivum fuisse apud regem Suetiae sicque ad egestatem redactum, id quod suis crispis prolixioribus capillis per humeros expansis testari voluit, excelsum regimen ut facultati decreto, quod inter acta exstat, significatum, ejus petitioni annuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.548, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.548/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success