Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[3. April 1577] 3. Aprilis congregatio facultatis habita, in qua petivit D. D. Adamus Bretterschneckerus, se admitti ad consilia et emolumenta facultatis.
Domini doctores jusserunt, eum admoneri prioris juramenti et deinceps officii et meminerit, se juniorem esse, qui majoribus debitum honorem exhibere teneatur.
Praestito autem juramento eorum, qui ad facultatem admittuntur, benevole receptus est. Solvit 6 sol.
Audivit eodem die inclyta facultas et approbavit rationes stipendii D. D. Francisci Emerici piae memoriae pro elapso anno integro 1576. Reddidere eas rationes D. D. Paulus Fabricius et Joannes Aicholtzius deputati ad hoc officium superintendentiae loco totius facultatis.
Accepta: 188 flor. 1 sol. 18 num.,
Expensa: 97 flor. 4 sol. 28 num.
Summa restans inventa: 90 flor. 4 sol. 20 num.
Acta et quittantiae sunt in ladula facultatis, summa restans apud superintendentes. [fol. 236r]
Questi sunt etiam duo delegati superintendentes stipendii de Francisco Richtero, quod veniam abitus in patriam ad mensem petens non accepta licentia abierit et abfuerit nunc ultra duos menses et ne adhuc quidem redeat, nec scribat ipse nec alius quisque suo nomine.
Decrevit facultas senatui Troppauiensi scribendum, hunc Richterum esse a stipendio abdicatum, cum de hac, tum aliis justissimis de causis, quare illi alterum praesentent spacio unius mensis. Is si reperiatur idoneus, recipietur, sin minus ipsa facultas propria potestate, quam habet, alium idoneum surrogabit, ne eleemosynae stipendii adeo inutiliter collocentur. Scripsi hoc modo nomine facultatis, verum 10. Maii demum literas redditas esse significabat schedula executionis, quam a vicenotario accepit tabellarius.
Propositum etiam est de formula literarum testimonialium danda doctoribus hic promotis. Quia autem et decanus D. Fabricius postulabat, sibi dari literas testes suae promotionis et copias literarum brevissime conscriptas una offerret, placuit inclytae facultati, ut sequens decanus Fabricio illas literas solemniter et conscribi et obsignari faceret et copia huc jam ascriberetur, ut aliis simili forma vitandae prolixitatis gratia mutatis tamen mutandis pro personarum et temporum conditionibus praeberetur.
Est autem haec formula: [fol. 236v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.591, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.591/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success