useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.605
Signature: 1.4.605
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Oktober 1577
Sitzung vom 1. Oktober 1577  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [1. Oktober 1577] Die prima Octobris visitatio hospitalis civium rediit ex ordine ad D. D. Lüngl.

    Nunciavi illi per pedellum, ut vel per se vel per alium pauperes visitet. Excusavit se propter podagram, petendo ut doctor ex [fol. 242v] ordine subsequens visitet. Renuit vero istud D. D. Benjamin, respondens, aequum esse, ut qui etiam absens hactenus participaverit in commodis, ferat etiam onera. Remisi illud scripto ad judicium dominorum de facultate, qui responderunt; D. D. Lungelius tenetur, ut salutet aliquem ex facultate, qui ipsius vires subeat, nisi omnino facultati valedicere velit, tamen servetur ordo. Non putamus enim juniores praesertim istud officium recusaturos sed exercitii gratia libenter facturos.

    Exacto tempore decanatus semestri resignavi officium et in locum meum votis dominorurn doctorum electus est in decanum clarissimus D. D. Andreas Dadius professor et caesarei hospitalis physicus.

    Rationes:

    A praecedenti domino decano D. Paulo Fabricio accepi 9 flor. 5 sol. 1 num.

    A tribus chirurgis examinatis 9 flor.

    Summa perceptorum: 18 flor. 5 sol. 1 num.

    Exposui pedello pro salario 2 flor. 2 sol. 20 num.

    Quae deducta a superiori summa relinquunt: 16 flor. 2 sol. 24 num.

    Tradidi successori restantem summam.

    Eidem etiam tradidi sigilla, sceptrum ladulas et ea, quae a praedecessore meo mihi tradita fuerant. [fol. 243r]

    [fol. 243r]526

    [1577/ 1578]

    Decanatus quintus D. Andreae Dadii anni LXXVII.

    Ad mutationem autumnalem absens ego Andreas Dadius Belga, philosophiae et medicinae doctor et professor ordinarius communi suffragio per scripta in decanum electus sum.

    Accepi ab antecessore meo in parva ladula duo sigilla, claves, sceptrum, fragmenta sceptri, librum statutorum, instructionem apotecariorum et exemplar unum dispensatorii, arcas praeterea duas, in quibus acta et liber actorum, quae omnia rursus finito decanatu successori meo tradidi.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    526 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.