Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[19. November 1577] Congregatio 19. Novembris. Cum Benedictus Perger positiones ex 26. aphorismo 2. particulae: “Febrem convulsioni supervenire" et desumtas imprimi curasset et titulo adjecisset, se pro licentia disputaturum528 censuerunt domini doctores, hoc contra consuetudinem factum esse et statuerunt posthac positiones non imprimendas sine consensu decani et facultatis et in titulo semper omittendum hoc quod pro licentia aut prima laurea se disputaturos affigunt. Consentiebant tamen hac vice in istas positiones, cum impressae essent. Sed Benedictus nihilominus, ut se decreto conformem redderet, secundo eas imprimi curavit omissa mentione licentiae.
In eadem congregatione audita et approbata fuerunt acta decanatus D. D. Waltheri una cum rationibus. Summam autem restantem 16 flor. 2 sol. 24 num. Deposuit, ex qua singulis dominis doctoribus de facultate qui duodecim numero fuerunt singuli taleri distributi fuerunt. Remanebant ergo aerario: 2 flor. 2 sol. 24 num.529
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.607, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.607/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success