Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[26. April 1578] Congregatio 26. Aprilis. Praelegi acta mea et rationes proposui. Fuerunt approbata.
Ex pecunia: 16 flor. 2 sol. 24 num.,
a praecedente d. decano deposita cum singulis d. doctoribus singuli daleri distributi essent restabant 2 flor. 2 sol. 24 num.,
Ab inscriptis 1 flor.,
a D. Fezio cum pecunia dominis doctoribus debita distributa esset, residui manserunt pro facultate 6 flor.,
a chirurgo examinato 3 flor.
Summa facit: 12 flor. 2 sol. 24 num.
Exposui pedello salarium 2 flor. 2 sol. 20 num. lis detractis a summa superiori restant: 10 flor. 4 num.
Ea pecunia tota inter dominos doctores distributa est, ita ut nihil restet. [fol. 247v]
Resignavi officium decanatus et in locum meum consentientibus votis electus est clariss. vir. D. Paulus Weidner philosophiae et medicinae doctor. Illi ea, quae a praecedenti domino decano acceperam, omnia tradidi. [fol. 248r]535
Decanatus quartus aestivus Pauli Weidneri sacrae caesareae majestatis physici.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.616, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.616/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success