Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[28. August 1578] Sequenti die in iisdem punctis apud me fuit examinatus. Adfuerunt autem de facultate omnes preter d. d. Casparus et Lingelius aegrotantes.
Finito examine unanimi d. d. consensu admissus est et dignus judicatus, cui conferri possit licentia et dignitas doctoratus in arte medica, quo nomine statim a me vicecancellario commendatus est. Numeravit 15 flor.
In hac congregatione produxerunt superintendentes particulares stipendii D. D. Francisci piae memoriae,. clariss. D. D. Paulus Fabricius et Joannes Aicholtzius libellum, quo Balthasar Herdenius stipendium resignabat, gratias agebat pro praestito beneficio et praeter haec petebat, ut loco viatici in Italiam abituro ipsi usque ad finem hujus 78. anni praeberetur reliqua pars stipendii. Inclyta facultas quia a diligentia in studiis et honestate morum commendabatur, benigne consentiebat. [fol. 249v]
Rationes:
Pecuniam in hoc decanatu meo, quae quantum ad facultatem pertinet accepi:
A balneatore examinato 3 flor.;
a D. D. Fetzio 6 sol.;
a domino candidato Benedicto Perger 15 flor.
Summa perceptorum: 18 flor. 6 sol.
Exposita:
Pedello numeravi tenore quitantiae suae 2 flor. 20 cruc.,
singulis d. doctoribus absentibus aeque atque praesentibus ex communi consensu dedi unum florem, sunt 13 flor.
Summa expositorum: 15 flor. 20 cruc.
Remanent facultati 3 flor. 25 cruc.
Hanc summam, sceptrum ladulas et omnibus adjunctis dedi sequenti domino decano, clarissimo D. D. Paulo Fabricio caesareae majestatis mathematico et professori mathematum publico. [fol. 250r]541
[1578/ 1579]
D. Pauli Fabricii caesaris mathematici decanatus quintus. Anno domini MDLXXVIII.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.622, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.622/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success