Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[4. Dezember 1578] 4. die Decembris congregatio. Vocatus Abraham Sangerus comparuit. Egit contra eum D. D. Andreas Dadius. Re audita objurgatus est Sangerus a facultate, tum propter ea, quae privatim contra d. doctorem ejusque recepta commisisset tum, quae in facultatem designasset. Ipse autem a d. doctore et inclyta facultate stipulata manu petiit veniam quae illi data et res sic composita et abolita est. [fol. 251r]
Venit ad facultatem Anthonius Robitz, diu admonitus est et graviter, ut se facultati juramento pharmacopolorum conformem faceret. Verum ipse pertinacissime renuit, excusando sese ab exemplo duorum aliorum, qui nondum jurassent. Videbatur arrogans facultatis contemtus.
Accessit ad examen Mag. Johannes Katzius rector scolae divi Stephani. Auditus et approbatus est, juravit. Ego ipsum solenni ritu creavi baccalaureum medicinae.
Dedit facultati 10 sol. examinatoribus 22 sol. et symposium post examen ac promotionem consueto more exhibuit.
Distribui pecuniam in praesentes d. doctores et absentes quos valetudo excusabat. Accepit quisque 2 sol., remansere 6 sol.; D. Cornario, quia abfuit, detracta est sua portio. —
Haec anno 1578 acta.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.628, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.628/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success