Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[12. April 1579] 12. Aprilis examinatus est Leonhardus Spät ex Günsperg. Respondit dextre, fecit emplastrum et unguen [fol. 252v] tum. Admissus est, juravit, solvit 3 flor. Examinatores: D. D. Benjamin, Cornarius, Lubanus, Pretterschnekh.
Inscripti: Leonhardus Tindecker Salveldensis ex diöcoesi Saltzburgensi studiosus medicinae inscriptus, juravit, solvit 15 cruc.
Georgius Hilarius Mendlheimensis Suevus studiosus medicinae inscriptus, juravit, solvit 15 cruc.
Vitus Phaudler ex Weissenhorn Suevus inscriptus, juravit, solvit 15 cruc.
Judex supra annotatus est.
Ego et D. Cornarius convenimus d. secretarium Bezoldum aegrum quidem. Is respondit in negotio apothecariorum nihil hactenus apud senatum regiminis actum, quod sciat. Si tamen se absente et aegro aliquid factum sit, se percontaturum, imo, quia jam ad officium a morbo nonnihil levatus accessurus esset, facturum ut ageretur et quicquid efficeret, idipsum decanum facultatis certiorem facturum.
Incidere feriae et resignatio; nihil ad me pervenire potuit.
Sequuntur, quae officii nomine accepi. [fol. 253r]
Accepi autem:
A domino antecessore meo 3 flor. 25 cruc.
a D. Benedicto Pergero 45 cruc.
a Mag. Johanne Katzio 4 flor.;
a balneatoribus 2 examinatis 6 flor.;
a Carolo Münsterer examinato 3 flor.;
a Mag. Johanne Katzio 15 flor.;
ab eodem 45 cruc.;
a quatuor inscriptis 1 flor.
Summa horum: 33 flor. 55 cruc.
Contra expendi:
In prima distributione 3 flor. 15 cruc.
in secunda distributione 16 flor. 20 cruc.
universitatis et facultatum pedello dedi solarium 2 flor. 20 cruc.
Summa expensarum: 21 flor. 55 cruc.542
Quae subtractae ab acceptis relinquunt 12 flor., quos dedi successori meo.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.636, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.636/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success