Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[18. September 1579] Die decimo octavo Septembris convenerunt apud me [fol. 254v] domini doctores ad audiendam petitionem candidati Andreae Öberstörffer, qui pro dignatate doctorali consequenda examinari petiit. Domini doctores audita petitione candidati et deliberatione habita domino cancellario universitatis pro aperienda cancellaria praesentandum ac commendandum esse benigne censuerunt.
Decretum, ut cum decano accederent D. D. Paulus Fabricius et D. D. Benjamin ac rogarent, ut citra difficultatem facultati officium solitum praestaret. Sed cancellarius cancellariam aperire noluit, nisi candidatus juraret, sese velle sequi et observare omnia Romanae ecclesiae mandata.
Cum autem res nova videretur et privilegiis divi Maximiliani II. Contraria, decrevit facultas, ut decanus adjuncto D. Fabricio et Benjamin cancellarium amice rogarent, ne praeter antiquum aliquid innovaret. Antiquitus candidatis nullum aliud juramentum fuisse propositum nisi artis. Dominum Werdwein superioribus annis simile quid tentasse, sed per decretum imperatoris negotium fuisse compositum et decretum, sufficere, si candidatus se catholicum esse et consentire cum catholica secta, nec adstringeretur specialiter ad romanam fidem.
Ad hoc respondit, verum quidem esse, sed superioribus [fol. 255r] temporibus nullum fuisse schisma; omnes unius et ejusdem fuisse religionis, quod nunc non est. Sese libenter candidato nostro tamquam suo conterraneo et amico velle gratificari sed non posse, cum sit alumnus pontificius et officium suum sit pontificum et bullam pontificis velle ut omnes in qualicunque facultate gradum adepturi, tale juramentum praestent. Se non posse praesentem candidatum admittere, nisi tale praestet juramentum. Tandem respondit sibi decretum imperatoris satis esse notum, sed praedicta obstare sed seque esse contentum, ut facultas eum strenue accuset, se ita modeste responsurum, quod inclyta facultas erit contenta et ubi mandatum ex aula habuerit, tunc foret bene contentus, ut eo sese excusare possit.
Decrevit facultas, ut facultati juridicae et artisticae haec significemus et illorum consilium et operam imploremus, cum sit communis causa. Conceptus est libellus et illis transmissus. Exemplar istius est in ladula.
Rationes:
Pecuniam in hoc decanatu meo, quantum ad facultatem pertinet accepi.
A domino antecessore meo 12 flor.,
a domino Eberstorffer 4 flor.
Summa perceptorum: 16 flor.
Exposita: [fol. 255v]
Pedello numeravi tenore quitantiae suae 2 flor. 20 cruc.
Remanent facultati: 13 flor. 40 cruc. Hanc summam, sceptrum, ladulas et omnibus adjunctis dedi sequenti domino decano clarissimo D. Benjamin professori ordinario.544
[1579/ 1580]
Decanatus III. D. Benjamin Löbschütz.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.642, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.642/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success