Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[3. März 1580] 3. Martii deliberatum fuit de supplicatione Leonhardi Schueler.
Acta D. Pauli audita et approbata fuerunt. Johannes Cuno pharmacopola testimonium suae disciplinae obtulit et consuetum juramentum praestitit.
Domini superintendentes stipendii Emerici rationes reddiderunt et cum ultra 100 flor. in parata pecunia haberent et D. Fabricius sibi illos pro annuo censu mutuo dari peteret facultas, in petitionem ejus descendit, ita tamen ut assecurationem daret.
Percepta:
Ab antecessore accepi: 13 flor. 40 cruc.,
a duobus examinatis 6 flor.
Summa: 19 flor. 40 cruc.
Exposita:
Singulis doctoribus numeravi 1 flor. sunt 15 flor.;
pedello vigore quitantiae 2 flor. 20 cruc.;
pro tribus informationibus describendis 30 cruc.;
ministro consulis qui supplices libellos una cum decretis attulit 6 cruc.
Summa: 17 flor. 56 cruc.
Remanent: 1 flor. 39 cruc.
Hoc residuum una cum aliis perceptis successori meo tradidi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.661, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.661/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success