Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[1. Juli 1580] Juramentum cum suis testibus prima Julii praestitit, quod erat certis verbis perscriptum, ipsi proponitur et ex pluralitate votorum ad repetitionis actum seu disputationem admittitur, in qua si bene se gesserit et pro dignitate gradus sui licentiae videlicet responderit etiam ad doctoream dignitatem sit admittendus, sin minus repulsam passurus.
Quia vero testium alter Thomas Arundelius in universitatis matriculam relatus non erat, propterea ad juramentum corporale non poterat admitti. Ob hanc et alias causas, quas candidatus praetendebat et juramentum et disputationem recusans, discessit. [fol. 258v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.670, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.670/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success