useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.674
Signature: 1.4.674
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. Juli 1580
Sitzung vom 7. Juli 1580  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [7. Juli 1580] 7. Julii congregatio indicitur ad quam tres doctores: Stopius, Spitaler et Dadius comparuerunt, ex quorum sententia scriptum pro informatione ad vicerectorem contexitur, quod sequenti die ad singulos de facultate ad emendandum transmittitur. Ejus exemplum sequitur:

    Magnifice domine vicerector, sacrae caesareae majestatis regens atque superintendens.550

    Medica facultas magnificentiae vestrae decretum, quod sub comminatione serenissimi principis Ernesti datum est, percepit. Miratur vaehementer se esse traductam, apud quem etiam nostram sumus proposituri excusationem.

    Comparuit quidem coram nobis Ricardus Willeius Anglus medicinae licentiatus, qui et hoc ipso nomine sub magnificentia vestra nuper in universitatis matriculam relatus est, et non est, ut in decreto continetur, simplex studiosus. Ob cujus admissionem duas celebravimus congregationes, maturo consilio judicioque cum licentia inauguratum esse deprehendimus. Etenim ad hanc probationem solius juramentum quemadmodum ex artium facultatis statutis patet sufficiebat, viva testimonia, dein ex sua academia licentiae diploma adjungi curavimus. Tacemus hoc quod nisi ipsum attulerit, a consiliis facultatis non erit. Licentiati autem omnium quatuor facultatum non amplius in toto terrarum orbe domino cancellario praesentantur, quoniam eandem [licentiam] in alia universitate resumere perjurium est.

    Cujus rei neque vetera neque recentia exempla nobis desunt. Vetera quidem quia Mag. Georgius de Amberga hic baccalaureus medicinae, Ferrariae licentiatus, hic doctor creatus. [fol. 259v] Mag. Cosmas Dobrosa Hispanus, divi Ferdinandi imperatoris physicus, hic doctor. Nova vero: Habertus Noviomagus, Arnoldus Dyonisius, Joannes Kazius licentiati, ad magisterii gradum sine consensu domini cancellarii promoti sunt.

    Et dominus praepositus, theologiae licentiatus, a quo tandem ad doctoratum promovendus suam ipsius licentiam redintegraturus est? Accedit et hoc, qui ex aliis gymnasiis apud nos repetunt pro ratis hujus universitatis membris habentur. Exempli gratia: Dominus Georgius Drascovitzius episcopus Jaurinensis, regni Hungariae cancellarius, baccalaureus Cracoviensis. Item Moskovinus, canonicus Olomucensis, Vincentius Stonitzius, baccalaurei Cracovienses, magistri: Leonhardus Villinus, Andreas Dadius, Polites, Lemannus, Nathanael, medici: Stopius, Spitaller, Casparus, Aicholzius. Jurisconsulti: dimidia suae facultatis pars, theologi: D. Burcardus et alii innumeri, qui omnes sine domini praepositi officio universitati incorporati sunt.

    Quare in praesenti negotio nihil in serenissimum archiducem, nihil in statuta facultatis, nihil in magnificum dominum rectorem, nihil denique in dominum universitatis cancellarium delictum est. Nisi cum nostro candidato ita processum esset, justae nos injuriae accusare potuisset. Haec magnificentia vestra pro informatione accipere eamque bono animo inter [fol. 260r] pretari, medicam facultatem a calumnia, licentiatum nostrum ab injustitia defendere, statuta nostra manutenere atque calumniosos sycophantas, qui nos falso detulerunt, referre velit, supplices oramus, ut contra illos coacta et lacessita officii ratione, uti decet agamus.

    Magnificentiae vestrae studiosissimi N. decanus et facultas medica.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    550 Superintendent war Sigismund von Oedt Vizerektor Petrus Muchitsch theol. Dr.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.