Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[18. Oktober 1580] 18. Octobris accepi a praecessore meo D. D. Mathia Lubano arculas duas facultatis, claves, statuta, sceptrum, cum ejusdem fragmentis, utrumque librum actorum, duo sigilla, instructionem apotecariorum atque dispensatorium cum scatula privilegiorum, restantem quoque summam sui decanatus 2 flor. 41 cruc.
Supplicationem praeterea Friderici Fuess cum oleis, et decretis serenissimi archiducis Ernesti et excelsi regiminis pro informatione, quae ad aliquot dies fuit suspensa. Ob id 21. Octobris aliud decretum accepi quo facultati serio injungitur, quo det informationem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.689, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.689/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success