Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[5. November 1580] In secunda congregatione 5. Novembris celebrata comparuit D. D. Andreas Ebersdorffer554 depositis literis testimonii sui doctoratus Wittenberga allatis, oretenus ad consilia admitti petit, sibique repetitionem benigne condonari, quandoquidem antea publice pro licentia disputasset, ita ut ejus profectus in medico studio facultati non esset ignotus, neque hoc statutum (quod nullus extraneorum doctorum gaudere possit privilegiis, nisi celebri facta repetitione dominis doctoribus responderit), illi obesse consuetudinem, quo minus facultas cum illo dispensare possit, cum statutum hoc potissimum intelligendum videretur de extraneis, de quorum eruditione facultati non constaret.
Addidit etiam, se hic cum magno dispendio temporis et sumptuum, ratione juramenti, quod dominus cancellarius ab ipso exigebat, diu remoratum fuisse, in ceteris vero se paratissimum juxta tenorem statutorum obtulit.
Facultas medica habita dictorum ratione eum benigne ad consilia admisit et cum illi honorificum esse judicaret, quo aliis innotescere possit neque exemplum novitatis (licet aliis ob justissimas causas disputatio omnino condonata fuerit) statueretur, aliaque plurima incommoda vitarentur, ideo disputatio exercitii causa quando illi integrum et conveniens videretur absolvenda, libera relicta est atque aphorismus 20 libri 2: “quibus junioribus alvus humecta est" publice determinandus illi assignatus est quod se facturum recepit. Juravit juranda et numeravit singulis doctoribus ternos florenos.
Erant autem tunc 15 doctores, quae pecunia per pedellum distributa est, ut in rationibus patebit. [fol. 263r]
Circa finem congregationis quidam studiosus medicinae Conradus Minderus suarum auditarum lectionum per anni spatium literas testimoniales sibi dari petivit. Sed cum nondum inscriptus esset, exprobrata ipsius negligentia, ex intercessione D. D. Andreae Dadii cui studium et ipsius diligentia esset perspecta facultas, optatum concessit, ita ut prius inscribatur, sicut fecit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.692, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.692/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success