Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[8. Februar 1581] Octavo Februarii informationem in causa D. D. Ebersdorfferi conceptam pro revisione singulis doctoribus transmisi cum decretis excelsi regiminis, an effigies monstrosae geniturae publice tuto vendi posset. Domini doctores fere communibus suffragiis concluserunt, informationem emendatam per magnificum dominum rectorem D. Martinum Stopium, decanum D. D. Spittaller et Paulum Fabricium archiduci Ernesto per occasionem esse offerendam, quod habita a magnifico domino rectore de privilegiis facultatis obnixa oratione factum est. Monstrosi vero partus effigiem potius sepeliendam quam publicandam esse censuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.698, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.698/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success