Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[19. April 1581] Cum autem domini doctores non comparuissent, ideo transmisso scripto 19. Aprilis concordibus suffragiis d. exrector Stopius absens in decanum facultatis electus est. Verum mihi, donec Lyntzio redeat, officium decanatus committitur.
Inscripti sunt: 20. Novembris Conradus Minderus studiosus medicinae 2 sol.;
30. Novembris Blasius Hutterus Moravus baccalaureus et medicinae studiosus 2 sol.; 13 Martii Mag. Elias Jacobsperg Austriacus provisor bursae rosae 4 sol.;
6. Aprilis Stanislaus Rolandus, Joannes Fleintius Silesii medicinae studiosi 4 sol.; [fol. 265r] Thomas Megander Glogoviensis Silesius 2 sol. Pedello dedit 3 cruc.
Accepta:
A domino meo successore D. D. Lubano 2 flor. 6 sol. 16 num.;
a D. D. Ebersdorffero pro 15 doctoribus singulis 3 flor. — 45 flor.
Item facultati solvit 6 flor.
Item quod ad facultatis consilia est admissus 6 sol.
Item a tribus examinatis 9 flor. Item ab intitulatis 1 flor. 6 sol.
Summa perceptorum: 65 flor. 2 sol. 16 num.
Exposita in meo decanatu: Janitori Korber 2 flor. 20 cruc.
Quindecim doctoribus nomine Ebersdorffer 45 flor. pro transcribendis tribus informationibus ad excelsum regimen et literis binis Pragam mittendis 1 flor.
Item 18. Aprilis in resignatione officii decanatus 16 d. doctoribus singulis ex aerario dedi 1 flor. — 16 flor.
Summa: 64 flor. 2 sol. 20 num.
Remanent: 7 sol. 26 num. Hoc residuum una cum aliis perceptis successori meo tradidi. [fol. 265v]556
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.703, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.703/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success