Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[6. Juli 1563] Congregatio sexta. Die 6. .Julii sextam congregationem celebravi, in qua chyrurgus vel balneator ille Hannss Albrecht, qui antea die 20. Juni etiam petiit sed emansit, rursum examinari petiit in sequentibus: vulneribus minirum ossium fracturis, luxationibus, phlegmonibus, gangrena et phlebotomia. Ille igitur cum satis apposite ad quaesita respondisset, idque praeter omnium expectationem, quoniam simplex videbatur, a facultate benigne est admissus, acceptis a me literis testimonialibus prout moris est. [fol. 39v]
Numeravit numeranda 3 flor., dedit idem pro poena seu mulcta, quod antea emanserit, doctoresque sine gratia frustra convenerint, ferculum piscium, pro quibus quidem coquendis et vino coempto expendi 12 cruc.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.72, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.72/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success