Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[13. Oktober 1581] Item in die Colomani post magnifici domini rectoris electionem institui congregationem, sed quoniam nemo comparuit, scripto decanatum meum resignavi et ab inclyta medica facultate concordi suffragio et unanimi omnium consensu excellens D. D. Andreas Dadius electus est, cui per pedellum misi omnia, quae mihi tradita sunt, scilicet duas ladulas, protocollum, sceptrum et alia universa etc.
Ratio sic habet acceptorum: A praecedenti domino decano 7 sol. 26 num.
Dominus Zeitvogel pro testimonio dedit 4 sol.
Jeremias Aichor pharmacopola pro examine 1 flor.
Schillingus pro inscriptione 2 sol.
Summa: 2 flor. 5 sol. 26 num.
Summa expositorum: Dedi pedello 2 flor. 2 sol. 20 num.
Restat: 3 sol. 6 num. [fol. 267v]557
[1581/ 1582]
Decanatus sextus Andreae Dadii professoris medicinae et xenodochii caesarei physici, electi in mutatione autumnali in absentia postquam magnificus vir Georgius Eder caesareae majestatis consiliarius factus esset rector.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.721, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.721/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success