Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[25. Oktober 1581] 25. Octobris. Ut in priori decanatu conclusum erat, Leonardo Schuller aliud testimonium dedi qui omnia dissimulans, donec sibi jam traditum esset, minitans proterve, vero prius repetebat et nos per superiorem magistratum coactum iri jactabat. Addebat etiam, si ita scrupulosi esse velimus, cur in hoc testimonio facta sit mentio curae suffusionum, cum in iis nunquam examinatus fuerit. Ego cui ista ignota erant, repetebam quidem testimonium sed ille abdiderat in sinum. Restabat ergo, ut sicut illi etiam dicebam, hoc referre ad facultatem, quod feci 20. Martii anni sequentis. Poterunt sequentes domini decani hujus esse memores, si redierit aliquando. [fol. 268v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.726, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.726/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success