Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[14. Dezember 1581] 14. Decembris Judei obtulerunt facultati libellum, quo indicabant quendam Judeum Isaac nomine, qui hic pro doctore se vindicare et practicam exercere velle, quod aperte sit contra nostra privilegia, sicut etiam hic degere velit contra suas leges. Oblatus est nomine facultatis excelso regimini libellus sed decretum fuit, Isaac Judeo illud pro informatione transmittendum, quod domini doctores facere recusarunt cum aequum non sit, ut in re manifesta cum tali, qui contra apertas leges hic practicare vult, actionem instituant. [fol. 269r]
In eodem libello petebatur, ut negotio, quod facultati est cum pharmacopolis, tandem per excelsum regimen finis imponeretur. Decretum, ut fiat prima quaque occasione.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.728, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.728/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success