Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[20. März 1582] 20. Martii instituta fuit congregatio, in qua conclusum est, ut ad intercessionem Ruberi pro Judeo informemus regimen, privilegia nostra aperte Judeos ab omni practica excludere, hunc etiam esse vagabundum indoctum, qui nusquam fere studuit et qui saepe alio ob curas infelices migrare coactus sit. Ea informatio post paucos dies regimini oblata fuit.
In hac congregatione acta D. Martini Stopii praecedentis decani approbata fuerunt. Discissum etiam est testimonium Leonarthi Schuller, ut in praecedenti decanatu conclusum fuit.
Praesentati etiam fuerunt facultati tres stipendiarii D. Francisco Emerici piae memoriae et admoniti sunt officii. [fol. 270r]
Item d. d. superintendentes stipendii D. Francisci obtulerunt praecedentis anni rationes. Accepta erant: 165 flor. 4 sol. 20 num.
expensa: 152 flor. 2 sol. 2 num.
Summa restans: 13 flor. 2 sol. 18 num.
Approbatae sunt et summa restans d. d. superintendentibus relicta, ut in sequentes rationes referant.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.733, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.733/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success