Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[19. April 1582] Anno domini MDLXXXII. post festum Tiburtii et Valeriani electus est in decanum nobilis et clarissimus vir Christophorus Fetz sub cujus decanatu haec sunt acta.
Primo. Dominus Mag. Laurentius Knol supplicavit pro stipendio a clarissimo D. D. Francisco Emerico piae memoriae fundato. Sed cum nullus locus vacaret, facultas in petitionem consentire non potuit.
Secundo. Ad instantiam venerabilis consistorii de reddenda ratione stipendii D. D. Francisci Emerici559 fundatoris informat facultas, quod rationes concernentes dictum stipendium ex constitutione fundatoris ad facultatem collegii medicorum pertineant et quod a D. D. Paulo Fabricio et D. D. Joanne Aicholzio, nominati stipendii curatoribus rationes singulis annis perceperit atque in perpetuam memoriam in librum actorum retulerit.
Tertio. Frater domini D. N. Stromair petivit a facultate testimonia suae manualis operationis quod tamen illi tamquam insolitum cum examinatus non esset, nec examinari vellet, denegavit facultas. [fol. 271r]
Quarto. Serenissimus archidux Ernestus nomine sacrae caesareae majestatis postulavit magistrum sanitatis. Praesentatur a facultate D. D. Benedictus Perger.
Quinto. D. D. Benedictus Perger petit intercessionem a facultate medica ad caesaream majestatem pro obtinenda habitatione in aedibus paternis, in quam facultas consensit.
Sexto. Anthonius Robitz pharmacopaeus libello supplici petivit a facultate ut duo aut plures d. doctores necationi viperarum ad trociscos theriacales conficiendos interesse dignarentur, in quam petitionem innuit facultas et facta est dispensatio in praesentia tum facultatis tum aulae doctorum die […]560
Septima. Ad petitionem pro examine Joannis Amon inspectoris personarum infectarum in decanum substituitur magister sanitatis pro tempore, ita ut sibi duos alios d. doctores ad examen adjungat, quod tamen hactenus nondum est factum.
Octavo. Excelsum regimen voluit, domino magistro sanitatis (si aliqua gravis persona inficeretur), aliquem ex senioribus d. doctoribus in cura adjungi. Facultas tamen hoc inusitatum esse judicavit.
Nono. Decreto excelsi regiminia d. doctoribus injungitur, ut si aliqua infecta persona incideret in curam cujusdam medici, hoc significet.
Walthasar Fichperger balneator vulgo in der wollzeill 22. Junii examinatus est. Examinatores D. D. Spitaller, Casparus Pirchpachius, Perger.
Exhibuit specimen manualis operationis emplastrum griseum, unguentum fuscum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.736, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.736/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success