useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.738
Signature: 1.4.738
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. Jänner 1583
Sitzung vom 12. Jänner 1583  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [12. Jänner 1583] Prima congregatio habita est 12. Januarii, in qua actum est de Isaac Judaeo, qui contra nostra privilegia hic praxim exercet. Conclusum est, ut caesareae majestati per supplicem libellum indicetur, esse hominem totius artis imperitissimum, qui perversis suis curis plurimos interficiat, quorum exempla etiam sint inserenda. Nos id non nostri, sed communis utilitatis causa suae majestati indicare, ut de eo constituat, quod ex utilitate communi optimum judicabit.

    Concepi supplicationis formam, quam d. doctores approbaverunt. Eam descriptam una cum D. D. Paulo Fabricio obtuli magnifico domino vicecancellario, cui etiam fusius omnia [fol. 272r] exposuimus cum commendatione facultatis. Is autem causam nostram justissimam esse affirmabat.

    Exemplum supplicationis est apud acta. Pro supplicatione et articulis inserendis, describendis exposui 10 cruciferos.

    In eadem congregatione examinatus est Joannes Frisius chirurgus in articulis consuetis, scilicet missione sanguinis, vulneribus, apostematibus, ulceribus, gangrena, fracturis et luxationibus. Examinatores erant ex ordine D. D. Michael Lingelius ejus loco Paulus Fabricius, Mathias Lubanus, ejus loco Joannes Aicholtz, Diomedes Cornarius, Adam Pretterschneckher. Post 4 dies in mea et Pretterschneckher praesentia composuit unguentum defensivum et emplastrum diachylon. Approbatus est et accepit testimonium numeravit facultati 3 flor.

    Cum balneatores supplicassent caesari, ut sibi liceret aperire balnea, quod Dei gratia nihil de contagio audiretur, sacrum regimen nomine caesareae majestatis nobis injunxit, ut quid nobis videretur, significaremus. Consentientibus omnibus informavimus, causam non esse, quare non aperirentur. Consensit caesarea majestas in illorum petitionem. Informationis copia est apud acta. [fol. 272v]

    Postquam saepius et apud magnificum dominum vicecancellarium et apud secretarium negotium nostrum contra Judaeum sollicitassem, tandem impetravi copiam decreti de eodem Judaeo a caesarea majestate Ferenbergero dati, cujus haec sunt verba:

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.