useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.759
Signature: 1.4.759
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. März 1584
Sitzung vom 17. März 1584  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [17. März 1584] 17. Martii convocati per pedellum apud me comparebant facultatis nostrae doctores, quibus gravamina mea contra Sebastian Jeger barbitonsorem et civem Viennensem proponebam, qui in curam Petri Linarii uxoris cephalaea laborantis se intruserat, quam ego antea [fol. 277v] curaveram. Nam exhibuit dictae mulieri decoctum ligni guajaci, me inscio cum senae foliis, polipodio et liquiritia proprium exeadem, olla in qua pro reliquis suis domesticis patientibus gallicis lignum hoc absque ulla discretione coquere solet.

    Concluserunt domini doctores, quod per dominum seniorem D. Spitaler graviter reprehendi deberet, eo quod ausus fuerit, contra suum juramentum interna medicamenta exhibere iis aegrotis, qui per medicinae doctores curantur. Sed tamen liberum ei permissum est, domi suae gallica scabie laborantes curare, quoscunque voluerit sive per ligni sancti exhibitionem sive per alia remedia hujusmodi affectionibus convenientia id fiat.

    In eadem congregatione domini superintendentes stipendii D. Francisci Emerici, conceptum scriptum de gravaminibus suis contra Viennenses legebant, quo instabant de solutione dimidii anni census 50 flor., quem censum Calendis Januarii hujus 84. anni deposuisse debuissent ad sustentandos stipendiatos. Conclusum fuit, primo quoque tempore per pedellum istud scriptum consuli Viennensi in pleno senatu tradi debere beneficio senatus ministri, quod factum est die 19. Martii nomine decani et totius inclytae facultatis medicae.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.