Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[20. Juli 1584] Vigesima Julii d. doctoribus transmisi scriptum serenissimi ac illustrissimi principis Matthiae archiducis Austriae, quo facultati chirurgus supradictus Ludovicus Stächle pro admissione ad examen consuetum chirurgorum a serenissimo archiduce commendatur, una cum supplici ejusdem chirurgi libello. Admissus itaque est hac tamen conditione, ut fidejussores duos supplici ejus libello denominatos d. examinatoribus de certo mensis unius spatio afferendis testimonii568 artis et literis legitimationis sistat. Misi una copias testimonii per me conflati D. D. Joanni Casparo Naenio dandi. Approbatae sunt.
Eodem die ego Benedictus Perger literas testimoniales mei doctoratus scripto ab inclyta facultate petii. Petitioni unanimi d. doctorum voto et assensu satisfactum est, quibus literis inclytae facultatis medicae sigillo communiendis sequens dominus decanus subscribet.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.767, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.4.767/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success