Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[8. August 1584] Octava Augusti barbitonsor quidam Joannes Manhard per duos Viennenses balneatores, Bernhardum Jäger et Leonhardum Spadt ad examen chirurgicum, quo balneo Mödlingensi in posterum praeesset, mihi praesentatus est, atqui literaturae omnis imperitus quia fuit, licet senatus Mödlingensis scriptum intercessorium secum haberet, facultas tamen senatui Mödlingensi rescribendum esse conclusit: Secundum statutorum tenorem nostrorum non admitti posse ad examen omnis penitus literaturae inscium. Si tamen senatus hisce non obstantibus eum pro suo balneo expeteret, examen in gratiam senatus ejusdem praefato Joanni Manhardt per facultatem concedi posse. Rescriptum tale transmisi undecima Augusti.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.769, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.769/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success