Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[14. August 1584] Decima quarta Augusti a senatu Mödlingensi alteram pro admissione ad examen chirurgorum attulit commendationem supradictus balneator Joannes Manhardt facultati, itaque scriptum illud commendatorium transmisi. Quia autem Mödlingenses ita, posthabitis quae illis de literarum imperitia perscripta erant, pro suo balneatore instarent, in gratiam Mödlingensium is ad examen admittitur, [fol. 280v] ne tamen particulare hoc exemplum in consequentiam trahatur et praenominatus Joannes Manhard operam det, quo intra anni unius spatium legere discat. Examinatus itaque 17. Augusti praesentibus D. D. Casparo Pirkpach, Thoma Haunstain et me Benedicto Pergero pro temporo decano. Ita frigide praefatus Joannes Manhard respondit, ut nullo modo sufficiens, qui facultatis testimoniis ornari adeoque Mödlingensi senatui commendari deberet, judicari posset. Sed quod metu percussum balneatorem, illum sicque timore perturbatum tam inaepte respondisse putarent domini examinatores ad excutiendum timorem illum mensis unius spatio, si vellet ad examen rediret ei concesserunt, idipsum senatui Mödlingensi rescribendum mihi demandarunt, quod etiam factum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.771, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.771/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success