Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[20. August 1563] Congregatio decima.121 Die igitur 20. Augusti122 examinatus est Magr. Neuman et unanimi consensu doctorum dignus judicatus, ut ad assumendum gradum licentiae et doctoratus admittatur, hocque nomine vicecancellario commendetur.123 Numeravit examinatoribus 12 flor., facultati 3 flor., pedellis 2 flor.
Petiit etiam in eadem congregatione Joannes Brandesides ad examen pro gradu licentiae. Cujus quidem petitioni hoc respondendum facultas conclusit:
Hanc suam petitionem modo locum non habere, esse enim dnos doctores aliis negotiis occupatos, neque cancellarium universitatis adesse; vicecancellarium nolle hoc in se suscipere et facultatem stare suis decretis antea datis, quibus illi injunctum est, ne ante biennium redeat etc. [fol. 41v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.80, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.80/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success