Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[1. März 1588] Calendis Martii a senatu Novae Civitatis accepi literas, quibus petebant examinari per facultatem medicam Eustachium Hammer recipiendum pharmacopolam pro republica Novae Civitatis. Deinde instabant, ut duo ex nostro collegio medici eligerentur, qui ambas ipsorum officinas visitarent ac taxam simul conscriberent. Conclusum fuit ex votorum pluralitate, senatui dicto respondendum esse ut Eustachium ad examen hic mitterent. Quod vero ad alteram petitionem attinet, sufficere arbitrabatur facultas, D. D. Johannem Kazium ipsorum physicum ad illud opus perficiendum, quod per me decanum expeditum fuit ut sequitur:585
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.842, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.842/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success