Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[27. Mai 1588] XXVII. Maji praesentibus clarissimis D. D. Cornario Isingio et decano examinabatur chirurgus nosocomii civilis Conrad Starck. Habebat testimonia nativitatis et disciplinae. Respondit satis prompte et bene ac propterea citra ullam difficultatem approbatus.
Confecit emplastrum oxycroceum et unguentum aegyptiacum. Praestito juramento solito accepit testimonium a facultate, solvit 3 flor.
Eadem die D. D. Andreas Isingius solvit pecuniam, quam ob actum repetitionis clarissimis d. d. et facultati medicae dato ante annum chyrographo obstrictus fuerat. Distributa est per pedellum cuilibet doctori sua portio, quam singuli se accepisse subscripto nomine sunt contestati.
Facultati in aerarium cesserunt flor. 6 sol. 6.590
Praeterea, quia idem D. D. Isingius in matriculam facultatis nondum fuerat inscriptus, solvit quoque pro inscriptione flor. 1. [fol. 297r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.855, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.855/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success