Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[17. September 1563] Congregatio duodecima. Die igitur 17. convenit apud me facultas inclyta ad deliberandum de hoc negotio. Cumque eidem proposuissem ac indicassem sententiam et voluntatem Magri Cimmerii doctorandi nostri, conclusum est, ipsum celso regimini esse indicandum et pro magistro sanitatis commendandum, quandoquidem nemo sit in gremio facultatis, qui hoc officii in se suscipere velit. Illud igitur responsum eodem die regimini praesentavi et Magrum Cimmerium de meliori (ut appellant) nota commendavi. Huic autem libello nostro hoc tandem decretum erat inscriptum et eodem die rursum mihi praesentatum.
Ut eadem litera F. [fol. 43r]132
Der facultet hierauf anzuzaigen, die Regierung unnd Camer sein an disem ieren fürschlag nit ersettigt, derhalben ist innen hiemit ernstlich auferlegt, das sy aus ieren Mittl gewisslichen auf morgen der Regierung und Camer ein andern geschikhten unnd erfarnen Doctorem unnd khainen Magistrum zu ainen Magistrum Sanitatis anzaigen, damit andere handlung unnd Ordnung gegen innen fürtzunemen nit nott werden. 17 Sept. A° 63.
Ex officio.133
Hoc decretum rursum transmisi per pedellum cum Schedula F 2 ad omnes facultatis doctores, eosdemque ad proximum seu sequentem diem 18, quo quidem134 universalis totius universitatis congregatio in collegio instituta et indicta erat, convocavi.
In eadem congregatione XII135 etiam Doctor Lingelius petivit, ad facultatis consilia admitti. Cujus petitionem tote facultas136 acquievit, eundemque admisit. Numeravit 6 sol.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.86, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.86/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success