useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.864
Signature: 1.4.864
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. August 1588
Sitzung vom 11. August 1588  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [11. August 1588] XI. Augusti. Inscia facultate medica a venerabili consistorio in locum D. D. Aicholzii olim theorices professoris primarii receptus fuerat Antonius Binellus591 medicinae doctor Italus et sacerdos facultati quidem antea incognitus neque dum inscriptus. Quare nos, cum videretur in praejudicium atque contemptum inclytae nostrae facultatis cedere, convocata congregatione idipsum negotium clarissimis d. doctoribus primo loco deliberandum ac perpendendum proposui.

    Alterum erat ut de medicis alienis, quorum aliquot in urbe hac passim et libere praxim exercent, inhibendis consultarent

    Ad primum itaque decrevit unanimiter facultas, ut venerabili consistorio insinuaretur, [fol. 298r] facultatem inclytam collationem dictae professionis aegre ferre. Rem enim esse novi exempli, totiusque universitatis nec non facultatis medicae statutis et privilegiis contrariam nec debuisse id fieri citra praescitum facultatis. Alios namque ex nostrum numero reperiri, qui similibus muneribus in academia hac per aliquot annos non sine laude perfuncti ad altioria merito debuissent promoveri. Quare petere et contendere facultatem unice, ut receptionem hujus novi professoris vel differant vel inhibeant. Protographi exemplum in actis est inclusum.

    De secundo conclusit facultas, ut per decretum medici illi Itali de non exercenda praxi severe et cum authoritate admonerentur. Decretum vero illud exaravi egomet quidem, sed ob privatas causas et odia in successoris proximi decanatum rejeci. Mentio etiam tum fiebat dominorum pharmacopaeorum novellorum ad juramentum de more antiquo adigendorum, quod quidem oretenus bis a me factum fuit.

    In eadem hac congregatione Sebastianus Götz ad angeli albi signum pharmacopaeus facultati obedientiae praestitit juramentum, admonitus prius satis assidue de non promovendis in praxi peregrinis et extra facultatem doctoribus. Juravit in manus decani.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    591 Notiz am linken Seitenrand von anderer Hand: D. Antonius Binellus a consistorio inscia facultate se [?] in professorem.
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.