Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[30. September 1588] XXX. Septembris. Ultima hac congregatione D. Antonius Binellus petiit ad consilia facultatis. Admissus est praestito juramento solito. Solvit facultati 6 sol., pedello suum.
Porro in eadem hac congregatione propositae sunt clarissimis d. doctoribus literae reverendissimi domini praepositi Viennensis, episcopalis curiae Passauiensis officialis D. D. Melchioris Kleselii, quibus a facultate petebat consilium et judicium medicum super negotio matrimoniali concernente inter Matthaeum Peyer et Katharinam conjugem, Katharina videlicet maritum Matthaeum de impotentia connubiali accusante atque ob id divortium flagitante. Fuerat sane eadem haec questio ante agitata apud alium magistratum politicum [fol. 299r] et ad inspectionem obstetricum dijudicata, nihilominus tamen d. doctores vocatis ad congregationem partibus utriusque audiverunt querelas. Katharina maritum ob magnitudinem membri virilis de impotentia carnali, ille contra conjugem Katharinam de strictura uteri et minus idoneam modeste tamen ac verecunde accusabat. Rebus itaque omnibus diligenter consideratis et inspecto genitali ipsius mariti inventus est corpore et habitu bene firmo ac sano membrumque illud neque in magnitudinis neque alterius cujusque conformationis vitio praeternaturaliter esse dispositum, minimeque dignum ob id accusari. Conjugem autem Catharinam ut mulierem impudicam, mendacem, cum varie tergiversaretur ac inspectionem recusaret acquiescentes priori obstetricis assertioni, eam culpa non vacare et ream esse conclusum est. Injunctum tamen est decano, ut vocatis obstetricibus Viennensibus illam curaret inspici. Verum ipsa jussa ad alterum diem constituta hora redire, non comparuit et se ita subduxit, quare reverendissimo domino praeposito ita responsa atque rescripta fuerunt. Maritus solvit 6 flor. illa nihil.592
Accepta: 26 flor. 25 cruc.
Exposita: 2 flor. 20 cruc.
Remanent: 24 flor. 5 cruc.
Ex hisce subtractis 6 flor., quod debitum fuit D. D. Isingii illisque distributis inter sex doctores, remanent distribuendi septem doctoribus 18 flor. 5 cruc. et cedunt cuilibet pro portione 2 flor. 34 cruc. quam summam a pedello acceptam quilibet subscripsit. Septem cruciferos remanentes pedello dedi.
Succedenti domino decano tradidi sceptrum, ladulas duas cum suis contentis, ut mihi tradita fuere pecuniam vero nullam.593 [fol. 299v]594
[1588/ 1589]
Decanatus hyemalis Andreae Isingii Brigensis Silesii, philosophiae ac medicinae doctoris, archigymnasii Viennensis graecarum literarum professoris primarii et pro tempore magistri sanitatis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.869, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.869/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success