Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[23. November 1588] I. Congregatio 23. Novembris. Examinabatur Wolffgang Stromayr ein Badtknecht von Kierschlag aus der Stayrmarck futurus balneator in Medling per D. Haustein, Cornarium, Pergerum et me decanum.
Ad examen hoc vocatus etiam mit D. D. Judex utpote quem ordo tangebat. Sed cum eadem hora in sponsalibus viduae D. Caspari Pirbachii piae memoriae tamquam pupillorum ejusdem tutor interesse cogeretur ejus excusationem facultas tum accepit ea tamen lege ut inposterum in duobus examinibus sequentibus neglecta resarciret.
Admissus autem est praedictus balneator unanimi dominorum examinatorum consensu. Composuit emplastrum oxycroceum et unguentum aegyptiacum.
Solvit facultati 3 flor. pedello vero suum. Datum ei testimonium usitatum.
Idem balneator literas legitimae nativitatis coram facultate exhibuit sed literas disciplinae quam apud proprium suum parentem ab ineunte aetate didicerat et qui hujus rei exigente necessitate testis esse poterat in promtu tum temporis non habebat. Fidejussores tamen de literis istis intra spatium sex hebdomadarum exhibendis constituit Conradum Kunfmüeller et Bernhardum Jager balneatorum magistros. [fol. 300v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.877, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.877/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success