Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[28. November 1588] II. Congregatio 28. Novembris. Examinabatur hic balneator per D. Cornarium, Perger, Judicem et me decanum.
D. D. Haustein vocatus non comparuit.
Hic balneator cum satis frigide ad interrogata respondisset nec quicquam scribere legere autem parum aut nihil potuerit admissus non est quod per scriptum ad consulem retuli facultatis nomine eidem significans ut inposterum exercitatiores ad hoc subeundem officium nobis sistat. Verum cum idem Burckhart propter hanc repulsam summopere doleret duos tandem ex barbitonsorum et totidem ex balneatorum gremio qui pro illo intercederent ad me et civitatis consulem miserunt ejus nomine petentes ut eo usque hoc officio interim ei fungi concederetur donec secundo se se facultati sisteret et paratior ad examen compareret hoc insuper addentes quod primo impetu sensa animi adeo exacte coram d. doctoribus propter metum exprimere non potuerit. Petitioni ejus annuimus ea tamen lege ut inposterum legendo et scribendo quam diligentissime se exerceret quod etiam promisit.
In eadem etiam congregatione examinatoribus tum praesentibus et consentientibus dedi pedello suum salarium a festo Colmanni anni 88 usque ad festum Tiburtii et Valeriani anni 89 nempe 2 thal. h. e. 2 flor. et 20 cruc. quod ex ejus quietantia in fasciculo meorum actorum reposita patet.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.879, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.879/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success